- PERSICUM Mare
- PERSICUM Mareet Persicus sinus, pars maris Rubri (quod Arabiam Felicem ad ortum alluit) inter Arabiam ad Meridiem, et Carmaniam, Persidem, et Susianam ad Boream ingrediens, et alluens, in longitudinem 10000. stad. patens ex Str abone, at ex recentioribus 225. leucis Hispan. inter Teredonem, seu ostia Tigridis ad Oecasum, et Armuziam insul. ad os illius in Ortum. Mela. l. 3. c. 8. Persicus, qua mare accipit, utrinque rectis lateribus grande ostium, quasi cervice complectitur: deinde terris in omnem partem vaste et aequâ portione cedentibus, magnô littorum orbe pelagus incingens, reddit formam capitis humani. Ubi non potuit aliô nomine sinum hunc appellare Mela, atque ab omnibus appellatur. Unum tantum inveni Theophrastum, cui sinus Persicus etiam vocetur Araicus. Verba eius l. 4. c. 19. sic concipienda sunt: Ε᾿ν Τύλῳ δὲ τῇ νήσῳ (κεῖται δ᾿ αὕτη εν τῳ Α᾿ραβικῷ κόλπῳ τῷ μὲν πρὸς ἠῶ) τοσοῦτον πλῆθος εἶναί φασι δένδρων, ὅτ᾿ ενβαίνει ἡ πλημμυρὶς, ὥςτ᾿ ἀπωχυρῶςθαι. Et sane nulla est ratio, cur non aeque Arabicus, ac Persicus nominetur sinus, cum portionem eius maiorem cingant Arabes. Ad distinctionem tamen alterius Arabici, Persici sibi cognomen adscivisse videtur, Is. Voss. in Melae loc. cit. Baudrando Persicus sinus, nunc Mer d'Elcatif, seu Golfe de Perse, et de Bassora; estque inter Persiam ad Boream Arabiamque ad Austrum et Occasum. In eum Tigris influit; estque plurimis Insulis refertus, in parte Meridionali. Coniungitur Oceano Arabico seu Indico per fretum Mosandanum, quamvis a multis sinus Armuzianus credatur etiam eius pars. Extenditur ad 500. mill. pass. ab Euro in Circium, sed maior eius latitudo, a Septentrione in Boream, vix est 150. mill. pass.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.